Skip to main content

Full text: 1480 - 1499 (5 (1935))

3 
per octo dies ante nec tarnen ipsis hostibus favorem vel auxilium aut iuvamen 
dabunt. Et pariter semper et omni casu notificabunt, si quid in futurum adversos 
eos dominos duces senserint de iniuria aut bello adversus eos machinari vel 
tentari aut parari. Et versa vice prefati domini duces illud idem in omnibus 
5 et per omnia, prout supra, facient erga prefatos dominos episcopum et abbatem 
et homines suos, ut supra, salvis semper in premissis et exceptis sanctissimo 
domino nostro papa et serenissimo imperatore et salvis Turicensibus in hoc 
videlicet, quod, si insurgerent ipsi Turicenses cum gentibus suis tantum contra 
prefatos illustrissimos dominos duces, non teneatur ipse dominus episcopus arma 
10 capere ad prohibendum transitum, sed tarnen non possit pro eis arma capere 
vel movere contra ipsos illustrissimos dominos ducissam et ducem Mediolani 
et successores suos. Tertio quod ipsi domini episcopus et abbas et homines 
sui, qui ratificabunt presentem contractum, gaudeant et fruantur in territorio 
illustrissimorum dominorum ducum Mediolani illis immunitatibus franchiis 
15 exemptionibus et privilegiis, quibus soliti erant gaudere, antequam inchoarent 
movere gueram contra ipsos illustrissimos dominos duces, in omnibus iuxta 
formam eiusmodi privilegiorum suorum et iuxta concessionem eis factam, et 
quod privilegium concessum prefato domino abbati intelligatur esse confirmatum 
ad litteram, prout iacet, et quod proinde fiant littere confirmationis in forma 
20 debita, et quod Rodulfus de Castro-Muro gaudeat privilegio sibi concesso ad 
beneplacitum ipsorum dominorum ducum et non ultra. Quarto quod 
super omnibus controversiis vertentibus inter ipsas partes et quamlibet earum 
cum hominibus ipsorum illustrissimorum dominorum ducum super confinibus 
et terminis territoriorum, eligantur arbitri confidentes partium pro dictis contro- 
25 versiis componendis et sedandis, et, ubi non concordarent dicti arbitri, tune 
eligatur tertius rei conveniens. Quam quidem pacem et intelligentiam et 
omnia et singula ista et infrascripta promiserunt dicte partes et quelibet earum 
suis et dictis nominibus, ut supra, invicem et vicissim unus alteri et alter uni et 
unus omnibus et omnes uni stibulationibus debitis hincinde intervenientibus vice 
30 et nomine, quorum interest intererit vel interesse poterit in futurum, firmam 
ratam et gratam et firma rata et grata habere et tenere attendere et observare et 
observari facere et adimplere effectualiter et in totum et non contrafacere dicere 
vel venire per se alium vel alios aliquo modo vel ingenio directe vel indirecte, 
tacite vel expresse, de iure vel de facto aut aliquo quesito colore, in iuditio vel 
35 extra, in pena et sub pena omnium expensarum damnorum et interresse, que 
fierent et paterentur per partem attendentem et observantem. Quam penam 
constituunt se partes ipse supradictis nominibus soluturos in quocunque loco 
civitate terra vel Castro solemni stibulatione premissa. Que pena totiens com- 
mitatur et comissa intelligatur et per observantem partem et in fide stantem 
40 a parte non observante vel in fide non stante nihilominus totiens peti possit 
et exigi cum effectu, quotiens in predictis vel aliquo predictorum fuerit quomodo- 
libet contrafactum aut contraventum vel non observatum aut ommissum. Et 
pena soluta vel non exacta vel non vice una vel pluribus nihilominus predicta 
omnia firma perdurent et sub eadem pene stibulatione debeant a partibus in-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.